- IOS
- IOSins. in mari Myrtoo. Plin. l. 4. c. 12. una Sporadum, Homeri sepulchro veneranda, et matris Homeri natalibus, dicta putatur ἀπὸ Ι᾿ώνων οἰκησάντων, ut et a Lydis Lydia, et Phoenice, a Phoenicibus. Quippe etiam his nominibus insignitur, apud Steph. At cum linguae Graecae ratio non ferat, ut Ios dicatur ab Ionibus: lon putat Bochart. Phoenices Iion expressisse, cuius nominis urbs fuit Iudaeorum in tribu Nephthali, ab agro lapidoso (ni fallor,) sic appellata. Hebraeis enim lin, est acervus lapidum. Ion igitur ins. ex ipso nomine lapieosam suisse colligimus. Saxosam fane describunt multi eorum, qui Homeri meminêrunt ibisepulti. Strabo l. 10. p.484. Paulus Silentiarius anthol. l. 3. c. 25.—— Θεῖον Ο῞μηρονΚλεινὸς ἐπ᾿ αἐγιάλῳ τύμβος ἔχει σκοπέλῳ.—— Vatis HomeriOssa sub aquorea rupe sepulta iacent.De eodem Antipater Sidon.Α῾δ᾿ ἔλακεν νασῖτις Ι῎ου σπιλάς.Saxo bic condit Io circumflua.Et Alcaeus Messenius,Καὶ νέκυν ἀκταίη ςθῆκαν ὑπὸ σπιλάδι.Ossaque litoreâ composuêre pertrâ.Homerus nimirum e Samo Athenas profecturns ad hanc ins. appulit, et in saxoso litore morbo correptus interiit, et sepultus est. In vertice rupis erat opp. e quo καταβαίνοντες ἀει τινες τῶ ἐκ τῆς πόλιος, ἀπεχόλαζον παρὰ τῷ Ο῾μήρῳ,, opptedanorum aliqui subinde descendentes agrotanti Homert eperam dabans, Herod.in vita Homeri. Vulgô Nido, Nic. Lloyd. Inter Naxum est ad Bor. et Theram ad Austr. 50. mill. a Naxo, et 64. circ. ab ora Bor. Cretae in Sept. Cum opp. cogn. in parte Bor. Baudr. Herod. in vita Homeri. c. 34. et 36.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.